monumenta.ch > Cassiodorus > 21 > 22 > 11 > 26 > 29 > 25 > 69 > 14 > 11 > 15 > TACITUS XXX. > 49 > ANTONINUS PIUS XIII. > 59 > 5 > DIOCLETIANUS XXXIII. > 3 > 18 > 121 > 77 > sectio > 24 > 128 > D. TRAIANUS XI. > 48 > 94 > 4 > sectio > 140 > 18 > 4 > 12 > 81
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXX <<<     >>> in Psalmum LXXXII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXXI

1 Psalmus Asaph.
2 Dictum est in praefatione psalmos universos esse Davidicos; sed hos qui vocabulorum diversitate praenotantur, propter intelligentiam nominum suorum in titulis fuisse praescriptos [ms. A., perscriptos]. Ponitur enim hic Asaph, quod indicat Synagogam, quae Dominum Salvatorem corporea quoque praesentia meruit intueri, quando dignatum est Verbum caro fieri, et in gratiam nostrae vivificationis occidi. Denique psalmus ipse sic inchoat: Deum stetisse in synagoga deorum. Nec illud omittendum esse diiudico, quare Synagogam antiqui vocitaverint, quam nunc Ecclesiam Christianis temporibus nuncupamus. Synagoga est generaliter dicta congregatio, non satis exprimens hominum coetum; Ecclesia vero convocatio nuncupatur, quae de diversis gentibus aggregata colligitur. Convocari enim ad illos pertinet qui ratione praecellunt; ut intelligamus Ecclesiam Dei et nomine crevisse semper et meritis.
3 Divisio psalmi.
4 Asaph, quem pro significatione sui nominis in titulo constat appositum, contra Iudaeos de Christi adventu per totum loquitur psalmum. In prima parte commonens eos Deum in eorum medio constitisse, et ideo non debere illos consortium suscipere peccatorum. Secunda parte admonet ut intelligant ipsum esse Christum, qui in assumptione carnis pauper et egenus esse videbatur. Tertio loco dicit eos honoratos ut filii Dei fierent, sed ipsos in mortis laqueos suo vitio corruisse.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Deus stetit in synagoga deorum; in media autem deos discernit. Uno verbo Iesus Christus mirabili nobis brevitate declaratur. Ipse enim Deus stetit in synagoga, qui et sedet ad dexteram Patris. Situs enim isti corporales sunt. Nam si maiestatem eius intendas, ubique totus, ubique plenus est; nec potest dici a natura deitatis stare vel sedere, qui nulla loci determinatione concluditur. Sed iste Asaph divina inspectione illuminatus, Deum clamat Iesum Christum in synagoga stetisse, cui nisa est impiorum turba resistere; ut affectu paterno corrigeret quos in seipsos potius cognoverat insanire. Sic enim de ipso et Ioannes Baptista dicit: Medius autem vestrum stat, quem vos nescitis [Ioan. I, 26]. Addidit etiam, deorum, ut evidentius de hominibus dictum adverteres, inter quos corporaliter habitasse cognoscitur Christus; sicut Baruch propheta praedixit: Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch III, 38). Nam hoc de hominibus dictum saepius invenimus; unde et ad Moysen dicit: Constitui te deum Pharaonis [Exod. VII, 1]. Et inferius psalmus ipse dicturus est: Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. Sic enim et filios Dei homines vocamus. Quod si ad naturam deitatis referas, unum est Verbum quod veraciter ac proprie sic debeat nuncupari. Dicimus nonnunquam abusive deos, et superas potestates, sicut ait Apostolus: Etsi sint qui dicantur dii, sive in coelo, sive in terra: nobis tamen unus est Deus Pater [I Cor. VIII, 5, 6]. Sequitur: In medio autem deos discernit. Ecce adhuc incarnatio eius situ corporeo declaratur. Nam cum dicit, in medio, locale spatium significat, quod turbis ambientibus cingebatur. Deos discernit, id est apostolos atque iustos, qui maiestatis eius monita fidemque secuti sunt. Discernere enim ad praescientiam pertinet intellectumque divinum, qui nos de massa peccati eripit, et ad coelorum regna perducit. Unde etiam Apostolus dicit: Quis enim te discernit [I Cor. IV, 7]?
7 (Vers. 2.) Quousque iudicatis iniquitatem, et facies peccantium [ms. A., peccatorum] sumitis? Dicendo, Quousque, pravam consuetudinem longi temporis accusavit. Susceptae siquidem legi durissime restiterunt; directis prophetis mortes pessimas intulerunt; venientem Dei Filium crucifigere quam honorare maluerunt; ut merito sit dictum: Quousque, cum etiam et ipsum Creatorem, quantum ad voluntatem eorum attinet, interficere decrevissent. Facies autem sumitis peccantium dictum est, propter eos qui se in illa seditione crucifixionis discernere noluerunt; sed cum furentibus furuerunt, cum insanientibus clamaverunt, faciemque illam peccantium tetris vultibus induerunt. Nam si facie fuissent divisi, et actibus quoque poterant segregari.
8 (Vers. 3.) Iudicate egeno et pupillo; humilem et pauperem iustificate. Interiecto diapsalmate venit ad secundam patrem, in qua commonet enixius Iudaeos, ut debuissent intelligere quem videbant, et adverterent humilem propter se factum, cui coelorum potestates dominationesque deserviunt; pupillum fuisse, qui rector est omnium; egenum, qui donando nescit expendi; pauperem, cuius sunt omnia quae in coelo et in terra creata sunt. Ipsum ergo commonet iustificari, quem Iudaeorum protervia desiderabat exstingui. Pulchre autem dictum est, pupillo, cui pater carnalis humana solatia non praebebat. Nam sicut ante mundi constitutionem Verbum sine matre fuit, ita tempore incarnationis suae idem ipse Dominus Christus exstitit sine patre terreno.
9 (Vers. 4.) Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. Ad illos haec verba fieri sentiuntur, qui manus suas quidem in nece Domini minime miscuerunt, sed contra sceleratas praesumptiones obviam ire noluerunt, ut et illum a pernicie corporali liberarent, et se a consensu pravitatis exuerent; de quibus et alibi dicitur: Canes muti nescierunt latrare [Isai. LVI, 10]. Ipsi ergo commonentur, ne desinant iniuste traditum eripere, qui erant iniquo facinore peccaturi. Nam cum possis obviare perversis, si desinas adversari, consensus erroris est. Pauperem vero et egenum de Domino Salvatore dici posse frequenter expositum est: quia cum humanitatem suscepit, simul et indigentiam nostrae paupertatis assumpsit, sicut et alibi dicitur: Pauper et dolens ego sum [Psal. LXVIII, 30].
10 (Vers. 5.) Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terrae. Vera conclusio, brevisque sententia: non illos intellexisse auctorem luminis, qui in tenebris ambulabant; de quibus dicit Apostolus: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent [I Cor. II, 8]. Sequitur, movebuntur omnia fundamenta terrae, ut veraciter de quo dicta sint superiora possis advertere. Signum dicit quod in crucifixione Domini constat evenisse; sicut Evangelii doctrina testatur: Terra mota est, petrae scissae sunt [Matth. XXVII, 51], et reliqua. Hoc enim si in causas alias tranferatur, sicut perfidi Iudaei volunt, nullatenus poterit convenire. Terra vero mota potest et spiritualiter accipi: quia illo tempore multi peccatores, id est terreni homines viso tanto miraculo crediderunt, ex quibus Centurio exclamavit dicens: Vere Filius Dei erat iste (Ibidem, 54).
11 (Vers. 6.) Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. Venit ad tertiam partem, ad apostolos et iustos reliquos verba convertens. Hoc enim honorabile nomen solis fidelibus datur, de quibus superius dixit: Deus stetit in synagoga deorum. Promissiones ergo tales acceperant, ut si mandata Domini custodirent, filii vocarentur Excelsi, per gratiam utique, non per naturam. Solum enim Verbum est, quod substantialiter et proprie dicitur Dei Filius; sicut est illud: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu [Psal. II, 7]. Omnes autem filii eius vocantur, qui sanctis iussionibus acquiescunt; sicut in Evangelio legitur: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri [Ioan. I, 12]. Intende vero quod per decimam tertiam speciem definitionis, quam Graeci κατ᾽ ἀναλογίαν, Latini iuxta rationem dicunt, homines dicuntur dii et filii Dei; quae tunc exoritur, quando maioris rei nomine res definitur inferior. Hoc etiam argumentum comparationis refertur a minore ad maius. Minores sunt enim homines quam dii.
12 (Vers. 7.) Vos autem sicut homines moriemini, et sic ut unus de principibus cadetis. Superiorem versum dixit ad iustos, nunc verba deflectit ad impios. Increpat enim incredulos, qui mori potius per superbiam quam per obedientiam vivere maluerunt. Dicendo enim: Sicut homines, significat utique peccatores, qui nullo pretio sunt redempti, nec de obnoxiis facti sunt liberi. Adiecit, et sicut unus de principibus cadetis. Unus de principibus significat diabolum, qui de coelo proiectus corruit, et poenam suae perversitatis invenit.
13 (Vers. 8.) Exsurge, Deus, iudica terram: quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus. Cui dicitur, Exsurge, nisi illi qui praevidebatur occidi? Iudica terram, eidem ipsi dicitur de quo scriptum est: Cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes [Matth. XXV, 31, 32]. Haereditabis in gentibus, terram scilicet quam superius dixit, illam quam beati possidebunt, et aeternam iucunditatem magnae felicitatis accipient.
14 Conclusio psalmi.
15 Audite, Iudaei; intelligite, pertinaces, quanta de adventu Domini Asaph iste locutus est. Quid colitis, si prophetarum vestrorum dicta nescitis? Venite ad catholicos sacerdotes, aperiantur aures vestrae ut possitis dono Domini diuturnam evadere surditatem. Vos quoque, psalmi huius primo versu curamini, qui Nestorii et Eutychis pestifero vapore fervetis. De quo enim dicitur: Deus stetit in synagoga deorum; et sequitur, in medio autem deos discernit? Stetit utique ab humanitate, discrevit a deitate unus atque idem Dominus Christus; utrumque verum, utrumque perfectum est. Talis enim error est duas naturas divisas secundum duas personas in Christo Domino profiteri, qualis unam confusam credere, quamvis in unitate personae. Vobis enim Sedulii versus ille dicendus est: Ambo errore pares, quanquam diversa sequantur. Nam si hominem ad coelos non extulit, dicite quem redemit? Formam siquidem servi assumptam, legis non absumptam. Nulli autem datum est tunc perire, quando ne aliquando perire possit, accepit. Nam si iam una natura sub confusione magis vestra, o Eutychiani, facta est, ut putatis, quomodo Filius hominis ad iudicandum praedicitur adhuc esse venturus? Aut quomodo videbunt impii in quem compunxerunt [Zach. XII, 10]? Denique ut haec persuasio funditus tolleretur, post resurrectionem Thomae dubitanti ipse respondit: Mitte manum tuam et vide, quoniam spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere [Ioan. XX, 27] [Luc. XXIV, 39]. Considerate etiam quae vos sequatur absurditas. Nam cum ex duabus naturis unam factam dicitis, aut confusionem provenisse creditis, aut unam periisse sine pudore firmatis. Quid refugitis confiteri quod Patribus nostris, Spiritus sancto revelante, complacuit? Certe si non vultis duas naturas inconfusas, immutabiles, indivisas, inseparatasque credere, dicite duas substantias, dicite duas formas, sicut Apostolus ait: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, et habitu inventus ut homo [Philip. II, 6, 7]. Tantum est, ne refugientes dogma salutiferum, exitium vobis praeparetis aeternum. Sciendum vero est quod hic psalmus quintus est eorum quos de duabus naturis Domini Christi conscriptos esse praediximus.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXX <<<     >>> in Psalmum LXXXII
monumenta.ch > Cassiodorus > 21 > 22 > 11 > 26 > 29 > 25 > 69 > 14 > 11 > 15 > TACITUS XXX. > 49 > ANTONINUS PIUS XIII. > 59 > 5 > DIOCLETIANUS XXXIII. > 3 > 18 > 121 > 77 > sectio > 24 > 128 > D. TRAIANUS XI. > 48 > 94 > 4 > sectio > 140 > 18 > 4 > 12 > 81